Latin
CRITERIA CORTICIS SELECTI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 78
Unproofread scanNot analysed yet
Differt b) a Cascarilla, quae odore magis est fragrans &combusta aromatico. c) Cassia vero caryophyllata facile suo caryophyllaceo distinguitur odore. 3) Sapore China china praeferenda est, a) quae illum habet ex acri &amaro leniter aromaticum mucidum, sine austera acerbitate tamen adstringentem. Styptica ergo, acerba, insipida &a specifico sapore aliena, rejicitur. b) Cascarilla saporem habet magis acrem, minus adstringentem, &longe aliter amarum; c) Cassia caryoph. si recens satis perspicuo sapore caryophyllaceo satis distinguitur &impetuose adstringenti; si vero oleo jam ad partem est privata, saporem habet debiliter amarum &valde aromaticum. 4) Tactu. Manibus tentata China china optima quae frangitur, longe ei praefertur quae in fibras lignosas discerpitur. Quae vero fracta, puncta habet soli exposita splendescentia, praestans habetur. Dentibus masticata debet esse friabilis, non vero tenax. Differt hac ratione a) a Cascarilla, quae quidem potius frangitur quam ut in fibras discerperetur lignosas, sed satis tamen est tenax, quia gummi habet fere glutinosum, unde partes eo firmius cohaerent, quod facile in ejus fractione &trituratione observatur. b) De Cassia caryophyllata idem valet. Prae densiori China laudatur tenuior, sat tamen gravis &mediocriter crassa.