Latin
MODUS OPERANDI GENERALIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 89
Unproofread scanNot analysed yet
Primum valde augebatur salivae secretio, non vero tali proportione, quam antea, sed breviori tempore diminuebatur. Praeternaturalem deinde percepi in lingua, faucibus, praecipue labiis oris, palatoque calorem. Amarus sapor perceptioque adstrictiva longius heic durabant, nec ante horas 2½ finitas cessabant. Deglutitio salivae, quae Corticem solverat, maximam in hoc tentamine afferebat molestiam. Pharynx enim eo quasi clausus videbatur, resistentiamque exercebat satis perspicuam. Extracta corticis ad grana tria sumta alium effectum non edunt, quam massae, ponderi eorum secundum priora tentamina proportionatum. Praeternaturalis vero calor cum siccitate nonnulla partium adgressarum, post solutionem eorum percipiebatur. Alio tempore Decoctum corticis &Infusum vinosum tamdiu, quam fieri potuit, in ore habui. Hoc os valde calefecit; alias eosdem quam a cortice pulverisato animadverti effectus. Illud vero os fere magis pulvere adstrixit, omnia alia erant eadem. Quo vero actiones quoque Corticis ejusdemque praeparatorum in aliis experirer subjectis, similes meis tentationibus amicos nonnullos ut cum eo, ex ipsoque extractis, instituerent persuasi. Primus qui mihi gratificabatur erat Vir quinquagenarius, temperamenti sanguineo-cholerici &prosperae admodum valetudinis. Ille post mer. hora 4 grana Corticis pulverisati sumsit, per totumque os duxit. Saliva vix admixta, statim consuetum saporem amarum &adstringentem percepit, cum paulo majori salivae affluxu. Sapidis omnibus &activis partibus Cortex jam hora 4 20 min. erat privatus, quo insipidum &inutile ore ejiciebatur. Minutis circiter 3 post secretio cessabat aucta salivae, os vero hora 5 siccum valde &praeter naturam calidum, praecipue ad labia, margines linguae faucesque erat. Certiorem me fecit ille Vir, se solutum cum deglutiisset, sensationem sibi valde molestam adstrictoriamque in faucibus &pharynge percepisse.