Latin
MODUS OPERANDI GENERALIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 90
Unproofread scanNot analysed yet
Porro retulit, saporem amarum constrictoriamque sensationem ad horam 6 perdurasse, quod phaenomenon in fine observationis tanta vi in labia egerat, ut nisi cum molestia moveri non potuerint. Hora ad 7 vergente interna oris superficies tandem humida iterum, aliasque omnia in hac cavitate in naturali fuerant statuIdem Vir die sequenti hora 7 gri. Extr. res. pr. sumsit, quod dimidiae horae spatio elapso erat solutum. Non multo post hora 7 26 min. non valde auctum salivae notavit adfluxum, eo vero majorem tunicae fauces internamque oris cavitatem vestientis constrictionem. Plenaria extracti solutione facta, sapor amarus magis se manifestavit, paulo post vero successive decrevit, hora 8 1/ penitus cessavit. In hoc vero tentamine, pari ratione ac in priori, post horam 8 inconsuetam oris, labiorum, palati, marginumque linguae percepit calorem siccitatemque, quae hora 9 evanuerunt. Die sequenti gri. Extr. gummosi pr. prehendit, quod solutione absoluta, praeter amaritiem sensationemque satis adstrictoriam, mutationes alias novas non produxit, horis ę haec quoque dicta phaenomena cessarunt. A gri. Salis essentialis adhibito saporem non ingratum amarum per horae spatium, &paulo auctam salivae secretionem per 1 horae animadvertit, quibus mutationibus &haec phaenomena finem consecuta fuerunt. Secundus, qui mecum instituit experimenta, erat Juvenis 18 annorum, temperamenti sanguineo phlegmatici &sanitatis prosperae. Adhibitis ab eo gr. IV Corticis Chinae pulverisatae hora 3 55 min. p. m. linguaeque admotis, statim solitum saporem amarum inconsuetamque tunicae internam oris cavitatem vestientis constrictionem, secretionemque auctam salivae observavit. Hora 4 5 min. insipidus, omnique vi jam erat privatus pulvis, quare deglutiebatur.