Latin
MODUS OPERANDI GENERALIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 92
Unproofread scanNot analysed yet
Tentaminibus quidem his ulterius fuissem progressus, quo observata proposito meo eo melius applicari potuissent; occasio vero mihi defuit, quare commoda ex ipsis sequentia missa faciens, ad tempus magis idoneum hoc differre coactus fui. Si vero totam eorum in compendio consideramus summam, sequitur Corticem in substantia adhibitum, efficacius agere quam Decocta, quae non multo sunt inferiora. Extracta vero ratione priorum minus considerabilem habent agendi vim, &Sal essentiale omnibus his est inferius. Cum Sale lixivioso nulla hujusmodi experimenta institui, quia naturaliter cortici inesse affirmare non possumus, sed potius esse productum artis, quod vim aliis salibus alcalinis superiorem habere non videtur. Ex observatis speciatim sequitur: 1) Omnes corticis, ipsiusque Extractorum &salis essentialis, partes activas, per salivam lymphamque oris plane dissolvi, partesque intime combinari, ut novum inde oriatur compositum. 2) Dissolutionis combinationisque dictis cum humoribus initio facto, statim fibras ex quarum textura oritur tunica, cavitatem oris, linguam, fauces pharyngemque vestiens, nec non inter eam dispersas fibrillas nerveas, ad vividiores &auctas actiones irritari. 3) Secretio oritur salivae &lymphae oris huic actioni proportionate aucta. 4) Mutationes hae Not. 2. &3. ad plenariam vel Corticis ipsius, vel Extractorum, vel Salis essentialis solutionem persistunt. 5) Tunc N. 3. dicta mutatio, aucta nempe salivae secretio, successive diminuitur, &tandem successive definit, tali modo, ut magis vel minus considerabilis oris siccitas fibrarumque cutis ejus rigiditas &c. quae majori vel minori activitati rei assumtae, vel sensibilitati subjecti convenit, inde ad tempus sequatur.