Latin
MODUS OPERANDI GENERALIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 91
Unproofread scanNot analysed yet
Os vero ipsum postea quasi siccum fuit, quod semper augebatur, nec sapor amarus &rigiditas praeternaturalis, quam amicus meus ille a hora a in labiis, margine linguae, palato &faucibus senserat, quam hora sexta finem consecuta est. Sequenti die ante meridiem hora 4 ipsissimus ille vir juvenis grj. Extr. res. pr. ore sumsit. Intra 3 min. spatium plane erat solutum. Sensatio adstrictiva erat mediocris, secretio lymphae salivalis ei proportionata. Ambo phaenomena, cum sapore non ingrato amaro, ad horam fere 12 perduraverunt. Seq. die a m. hora 9 grj. Extr. gumm. pr. simili modo ab eo fuit tentatum. 4 min. saliva illud liquefecerat; sapor amarus &c. majori quam a resina heic videbantur adesse gradu; posteriora vero duo phaenomena breviori tempore evanescebant, hora enim 10½ cessarunt. Sapor vero amarus lenisque siccitas palati, marginum linguae, labiorumque, quae hora 10½ se manifestaverant, persistebant ad horam fere 12. Extr. gum. secund. &resinos. sec. simili modo tentamina talia perpressa fuerunt, &eadem phaenomena gradu minori &breviori tempore, quam priora, produxerunt.