Latin
iv
Carl Linnaeus, Fauna Suecica iv
Unproofread scanNot analysed yet
Ovum ANIMALCULI cujusdam, forte inter plantas exclusum, easdem corrumpit, assimilat &majori adhuc artificio instruit; ut adeo crudae particulae terrestres Regni Lapidei in Regno Vegetabili prius instruendae sint, quam in Regno Animali nobilioris artificii capaces evadant; itaque Animalia plantis sunt excellentiora. Sin autem Animalia invicem contuleris diversos perfectionis gradus in illis itidem depresiendes; in censum heic veniunt Vermes, Insecta, Pisces Amphibia, Aves, Quadrupedia; ut rem paucis expediam. Aranea est octipes, totidemque instructa oculis, cum non nisi binos &pedes &oculos habeat Gallina, verumtamen haec illâ nobilior est. Etenim perfectius judicandum quod paucioribus instrumentis multa efficere possit, quam quod majori apparatu vix tantumdem peragere valeat. Sic adstrui nullo negotio poterit Hirudini vermi papilionem Insectum Papilioni Salmonem Piscem, Salmoni Aquilam Avem, Aquilae demum Bovem aut Leonem antecellere; ita quidem ut Quadrupedia cunctis animalibus reliquis multo exsistant perfectiora; sed vero non est quod in demonstranda re, per se clara, multi simus.