Latin
v
Carl Linnaeus, Fauna Suecica v
Unproofread scanNot analysed yet
Quod inter Animalia Quadrupedia Hominem referre ausim, jure mihi nemo succensebit; nimirum Homo neque Lapis, neque Planta est, sed Animal; namque eum in modum vivit &movetur; jam vero non est Vermis, sic enim capite cerebroque careret. Nec Insectum, sic enim Antennas habiturus esset. Nec Piscis est, quod careat Pinnis. Nec vero Avis, quod Pennis careat. Immo Quadrupes est, gaudet ore, similiter constituto ut in reliquis quadrupedibus, denique quatuor pedibus, quamvis duobus ingrediatur, duobus obvia prehendat; &certe si vera fatebor, qua Historicus Naturalis ex scientiae principiis, nullum characterem hactenus eruere potui, unde Homo a Simia internoscatur; dantur enim alicubi terrarum Simiae minus, quam Homo pilosae, erecto corpore, binis aeque ac ille pedibus incedentes, &pedum &manuum ministerio humanam referentes speciem, prorsus ut easdem pro Hominum quopiam genere venditarint peregrinatorum rudiores. Loquela quidem Hominem a reliquis animalibus distinguere videtur, verum enim vero haec quaedam est potentia vel certe effectus, non autem nota characteristica a numero, figura, proportione aut situ desumta; ut res adeo sit perquam arduae indaginis, propriam tradere hominis differentiam specificam. Ast in nobis quidquam inest, quod visum non subit, unde nostri ipsorum cognitio pendet, utpote nobilissima Ratio, qua Homo cunctis animalibus immane quantum praecellit.