Latin
vii
Carl Linnaeus, Fauna Suecica vii
Unproofread scanNot analysed yet
Primae Hominis actiones, quas in Paradiso exercuit, duas summarias scientiae partes complexae sunt; hae erant: Inspectio Creaturarum &Impositio nominum (*); ut nomina, animalibus a se imposita, retineret ipse, oportuit habere distinctos characteres s. notas, quibus species distinguerentur. quos ut obtineret, accuratiori singulorum examine, adeoque Zoologiae cultura fuit opus; nimirum teste S:a Sia &communi experientia, concessum est homini in animalia cetera imperium, cum Hominis caussa videatur cuncta alia genuisse natura (**); Haec animalia in usum suum plerumque converteret; usum non innatae ideae, sed experientia sola suggessit; Experimenta vix cum aliis communicari possent, (*)Vorulam. aug. Scient. 25. (**)Plin. hist. mund. VII: 1. sent, nisi per nomina; nec nomina absque charactere; immo Magister ipse, qui nomina imposuerat, quamvis propria &a se ipso confecta, retinere ipse nequiverat absque charactere &differentia specifica; primus enim gradus sapientiae est &erat res ipsas nosse; nomina si perierant, perierat &rerum cognitio; itaque primi hominis cura in statu felicissimo, cum impositione nominum, erat Zoologiae studium, adeoque hoc studium maxime naturale.