Latin
viii
Carl Linnaeus, Fauna Suecica viii
Unproofread scanNot analysed yet
Posteaquam Animalia &Plantae per terrarum orbem longe lateque disseminari coeperunt, nec intra arctum Hortum omnia obtinebant Protoplasti, humanum genus adflixit semper penuria quorundam, quae dominio suo primitus subjecta fuerunt; hic dies aliam vitam, alios mores postulabat. Jam tum defierat mira opportunitas Naturalem excolendi scientiam, ac species generum, in animali regno occurrentium, invicem comparandi. Ut vitae sustentandae necessaria pararentur, omnis lapis, omnis gleba movenda, oportebat modica dein Scientia contentos esse mortales. Sic miserum in modum novata rerum facie, hautquaquam mirum est omnia non tam pedetentim inclinasse, quam confestim ruisse in deterius. Longa denique experientia edocti mortales, plus coeperunt sapere. His, qui tenuiori sorte pressi, colendo quotannis agello suo omne studium addixere, vix aliud quidquam curare integrum fuit, quam sui suorumque sustentationem.