Latin
xii
Carl Linnaeus, Fauna Suecica xii
Unproofread scanNot analysed yet
Turrigeros Elephantorum miramur humeros, Taurorumque colla &truces in sublime jactus, Tigriumque rapinas, Leonumque jubas, cum tamen rerum natura numquam magis quam in minimis tota sit. Qua propter quaeso ne haec legentes, quoniam in his spernunt multa, etiam relata fastidio damnent, cum in contemplatione Naturae nil possit videri supervacaneum. Plin. Prior Editio prodiit anno 1746, ea vero distracta hanc auctiorem reddidi circiter Mille Animalculis, quae stupendo labore investigavi, nec minori studio descripsi, plane convictus ejusmodi descriptionibus optime inter se distingui Species ne haec confundantur, eoque ruat artis fundamentum, specierum vera diagnosis. Upsaliae 1761. AU AELIANUS Claud. Historia Animalium. Colon. 1616. Oct. GESNERUS Conrad Historia Animalium de Quadrupedibus. Tigur. 1551. Fol. Gesnerus redivivus auctus &emendatus. Francf 1669. Fol. germ. Vol. 4. per Christium.