Latin
xi
Carl Linnaeus, Fauna Suecica xi
Unproofread scanNot analysed yet
Mundum hunc sublunarem, omniaque quae in ea sunt, Hominis caussa condita fuisse recepta Theologorum sententia est; ergo &ipsa Insecta. Quam autem potiorem Hominibus usum praestent, quam ut ea contemplentur, divinaeque artis vestigia in iis efformandis observent &mirentur. Quod si omnia ad corpus referas omniaque el vel pascendo, vel tegendo vel ornando vel medendo comparata esse contendas, suum etiam in his usum habent haec genera, ut facile esset omnia percurrendo ostendere. Si majora dices &magis necessaria studia esse, quae hominem, uti hodie vivitur, totum requirunt; scias me tantum hisce studiis &inquisitionibus me recreare &oblectare: quod alii Venationibus, Confabulationibus, Tesseris, Chartis. Lusibus, Compotationibus insumunt, illud ego Animalculis indagandis, colendis, contemplandis impendo. Recreat &refocillat animum, quamvis laboriosum sit, illud quodcunque oblectatur. Ne itaque humanis rationibus divina opera curiosius excutiamus, sed ex operibus manuducti admiremur artificem. In magnis corporibus facilior officina sequaci materia fuit; in Insectis vero tam parvis atque tam nullis, quae ratio? quanta vis? quam in extricabilis perfectio?