Latin
FRUCTIFICATIO
Carl Linnaeus, Fundamenta botanica 23
Unproofread scanNot analysed yet
Corolla ipsi Perianthio insidet in Icosandriis; adnascitur autem calyci suo in Monoeciae Syngenesiis; communi vero Receptaculo cum Calyce infigitur in plerisque, exceptis paucissimis. Filamenta staminum Corollae Monopetalae plerumque affixa sunt, Polypetalae autem separata, exceptis floribus Antheris bicornibus gaudentibus. Antherae apici filamentorum communiter insident, exceptis Paride, Asaro, Aristolochia, Aro, &paucissimis. si a Petalo distinctum sit, Nectarium (86), communiter ludit, ut Epimedium, Parnassia, Nigella, Anuilegia, Helleborus, Asclepias, Stisseria, Passiflora, Commelina, Aconitum. Germen intra Antheras communiter collocatur, III. excepto Aro &Rumice. Stylus apici germinis communiter insidet, excepta Althemula, Aphane, Agrimonia, Sibaldia, Suriana, &Icosandriae Polygynis. Pericarpium naturaliter clauditur, excepta Reseda &c. 114. Flores omnes, qui Perianthio &Petalis instruuntur, sunt Simplices vel Aggregati. Simplex flos (87), cum pluribus floribus nulla pars fructificationis (86) communis est. Aggregatur flos (87), cum pluribus flosculis aliqua pars fructificationis (86) communis est, diciturque Compositus vel Umbellatus. 117. Compositus flos est aggregatus (116), plures continens flosculos sessiles, communi Receptaculo &Perianthio contentos, sed Antheris in cylindrum connatis instructos.