Latin
FRUCTIFICATIO
Carl Linnaeus, Fundamenta botanica 22
Unproofread scanNot analysed yet
(116), plures Umbellatus flos est aggregatus continens flosculos, receptaculo in pedunculos fastigiatos, ex eodem puncto, producto. 119. Luxurians flos est, cum nonnullae Fructificatiout alii destruannis partes adeo multiplicantur, tur: estque vel Multiplicatus, vel Plenus, vel Prolifer. Multiplicatus (119) flos de Corolla (raro de Calyce) multiplicata, salvis quibusdam staminibus, communiter praedicatur: estque Duplicatus, Triplicatus &c. Perianthium &Involucrum raro, Stamina vix unquam multiplicatum constituunt florem. Plenus (119) flos est, cum Corolla adeo multiplicatur, ut omnia Stamina excludantur; adeoque tantum gradu, a Multiplicato (120) differt. Prolifer (119) flos est, cum intra florem, saepius plenum (121), alii flores enascantur; prolifer autem frondosus flos dicitur, cum intra talem florem ramulus vel folia emergant. 123. Multae plantarum familiae flores luxuriantes (119) vix exhibere queunt. 124. Prolificatio (122) florum simplicium (115) Pistillo, Aggregatorum (116) vero e Receptaculo fit. tized pogl 125. Impletio (121) florum simplicium (115) vel Petalis vel Nectariis peragitur. Multiplicantur (120) saepius flores in Corolla polypetala, Duplicantur autem in monopetala; Flores tamen monopetalos esse, simulque plenos, contradictorium non est. Compositi (117) flores implentur (121) vel petalis tubulatis, vel planis. Flores Simplices (114) pleni (121) differunt a Compositis naturalibus 118), quod Pleni illi pistillum commune, centrum floris occupans. Compositi vero stamina &pistilla propria obtineant.