Latin
FRUCTIFICATIO
Carl Linnaeus, Fundamenta botanica 23-2
Unproofread scanNot analysed yet
e petalis planis Flores Compositi pleni (127 127) differunt a Simplicibus plenis (128 quod Compositi flores pistilla propria, Simplices communia habeant. Flores Compositi pleni e petalis planis (127) differunt a Compositis naturalibus (117 petalis planis, quod Pleni isti antheris destituantur, Naturales vero staminibus gaudeant. Radius in Flore composito naturali (117) si pistillis instruitur, omnes quoque pleni flores pistillis instruuntur, si vero destituitur, etiam destituuntur pleni. SEXUS. 132. Initio rerum, ex omni Specie viventium (3), unicum Sexus par creatum fuisse, suadet ratio.