Latin
Lines 1.49-1.94
Carmen in Victoriam, CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM Anonymous (1088 A.D.) 1.49-94
Not analysed yet
13. Et refulsit inter istos cum parte exercitus
Pantaleo Malfitanus, inter Grecos hypatus,
cuius fortis et astuti potenti astutia
est confusa maledicti Timini versutia.
14. Hos conduxit Iesus Christus, quem negabat Africa,
et constrinxit omnes ventos preter solum Iapiga.
Cherubin emittit illum, cum aperit ostia,
qui custodit paradisum discreta custodia.
15. Pervenerunt navigando quandam maris insulam,
quam Pantalaream dicunt, cum arce fortissima.
Huius incole palumbos emittunt cum litteris,
qui renuntient Timino de viris fortissimis.
16. Hic est castrum ex natura et arte mirabile,
nulli umquam in hoc mundo castro comparabile.
Duo milia virorum hoc tenebant oppidum,
qui nec Deum verebantur nec virtutem hominum.
17. Accesserunt huc econtra mirandi artifices
et de lignis nimis altis facte sunt turricule.
Destruxerunt, occiderunt, sicut Deus voluit,
et fecerunt quod a mundo nunquam credi potuit.
18. Sex, ut puto, soli viri, qui ex his evaserant,
alios mandant palumbos, qui factum edisserant.
Quo audito, rex Timinus desperat de viribus
et hoc factum perturbatus tractat cum principibus.
19. Inter hec regalis stolus discedit et navigat,
et iam videt illas urbes quas Timinus habitat.
Mare, terra, muri pleni paganis teterrimis,
quos conduxerat superbus ab extremis terminis.
20. Hic incepit adulando demulcere populum
et captivos promittendo protrahebat otium.
Sed hoc sprevit Benedictus astutus [episcopus],
Dei nutu luminatus luce Sancti Spiritus.
21. Vocat Petrum et Sismundum, principales consules,
[et] Lambertum et Glandulfum, cives claros nobiles;
revelat quod hoc Timinus facit ex insidia,
hoc totum ex tradimento et mira perfidia.
22. Hinc conscendunt parvas naves, tracti ad concilium:
decreverunt solam pugnam, parati ad prelium,
ut hoc solum iudicaret divinum iudicium
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . (DEEST). . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
23. Hoc fuit antiquum festum Sancti Sisti nobile,
quo sunt semper Pisanorum de celo victorie.
In hoc Benedictus presul populum alloquitur,
et, silentio indicto, murmur omne moritur:
24. Preparate vos ad pugnam, milites fortissimi,
et pro Christo omnes mundi vos obliviscimini.