Latin
Lines 1.95-1.140
Carmen in Victoriam, CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM Anonymous (1088 A.D.) 1.95-140
Not analysed yet
Maris iter restat longum, non potestis fugere,
terram tenent quos debetis vos hostes confundere.
25. Non expavescatis, [queso], de eorum numero:
nam sunt turpiter defuncti timentes in heremo;
neque vos conturbent domus altis edificiis:
Hierico namque prostrata cum muris altissimis.
26. Inimici sunt Factoris, qui creavit omnia,
et captivant Christianos pro inani gloria.
Mementote vos Golie, gigantis eximii,
quem prostravit unus lapis David, parvi pueri.
27. Machabeus ille clarus, confidens in Domino,
non expavit ad occursum plurimorum hominum,
nec confidens in virtute cuiusquam fortissimi,
sed in maiestate sola Dei potentissimi.
28. Vos videtis Pharaonis fastum et superbiam,
qui contempnit Deum celi regnantem in secula,
Dei populum affligit et tenet in carcere.
Vos coniuro propter Deum, iam nolite parcere.
29. His incitamentis claris [et] multis similibus
inardescunt omnes corde, irritantur viribus;
offerunt corde devoto Deo penitentiam
et communicant vicissim Christi eucharistiam.
30. Universi Creatorem laudant unanimiter,
habent vitam atque mortem utrumque similiter.
Invocabant nomen tuum, Iesu bone, celitus,
ut turbares paganorum duplices exercitus.
31. Iam armati petunt terram cum parvis naviculis
et temptabant maris fundum cum astis longissimis,
sed emergunt ut leones, postquam terram sentiunt,
aquilis velociores super hostes irruunt.
32. Et excelsi Agareni invocant Machumata,
qui conturbat orbem terre de sua perfidia:
inimicus Trinitatis atque sancte fidei,
negat Iesum Nazarenum Verbum Dei fieri.
33. Sed fit clamor Pisanorum altus et nobilior:
nam intonuit de celo sonus terribilior.
Michael cecinit tuba ad horum presidium,
sicut fecit pro dracone cum commisit prelium.
34. Altera ex parte Petrus cum cruce et gladio
Genuenses et Pisanos confortabat animo,
et conduxerat huc princeps cetum apostolicum:
nam videbat signum sui in scarsellis positum.
35. Et econtra Agareni concurrunt similiter,
telis, spatis et sagittis hos petunt hostiliter.
Fit hic pugna dura nimis, sed in parvo tempore:
nam ceperunt Agareni statim terga vertere.