Latin
12
Carolus Figulus, ΙΧΘΥΟΛΟΓΙΑ (Ichthyologia) seu Dialogus de piscibus 12
Unproofread scanNot analysed yet
Cuius autoritate, uel quibus rationibus id probas Sy li? S. Ego paßim uel ab eruditis promiscue usurpari audio Lupum &Lucium pro pisce, quem uernacula lingua dicimus eyn Hecht/& grammatici dicunt Lucium dictum esse quasí Lycium, à Graeco nomine λύκος, id est Lupus. A. Certe ex Ausonio liquet, Lucium diuersum esse piscem à Lupo. Nam Au sonius scribit Lucium esse piscem ignobilem, qui lacunis, coenosis, &uliginosis locis delectetur: at Lupus ponitur inter laudatißimos pisces. Et quod Lucius piscis non deducatur ἀπὸ του λύκου, hinc probo quod λύκος corripiat priorem syllabam, sed Lucius apud Ausonium producit antepenultimam. Quapropter, ut ego opinor, Lucius à luce, quam fugit, deriuatur, &est ille piscis quem uulgo Macrellam uocant. Sed haec tibi, &alijs doctioribus, iudicanda relinquo. S. Vnde autem Lupus piscis dictus est? A. A rapacitate, qui graece à uoracitate ὁ λάθραξ uocatur, uoce quoque diminutiua à Lupo fit Lupulus, qui germanice dicitur eyn bechtlyn. S. Vocásne Prasinum piscem, quemnos uulgari lingua Presem/ &Rubiculum, quem dicimus Rotaugen/ &quem Graeci ἐρυθρόφθαλυον appellant? ANO.