Latin
13
Carolus Figulus, ΙΧΘΥΟΛΟΓΙΑ (Ichthyologia) seu Dialogus de piscibus 13
Unproofread scanNot analysed yet
Ita. S. Quos autem pisces existimas esse Alausas? ANO. Opinor Alausas ab Ausonio dici pisces quos meus hospes Botzemius solitus est uocare in prima declinatione Alsas, &Alsones in tertia de clinatione, uulgari lingua hoc genus piscium uocatis Alsen/ qui aduentum ueris Rhenanis &Mosellanis annunciant. In mense autem Maio aut circiter, quam pri mum tonitrua audiuerint, in mare sese recipiunt, adeoque tonitruis terrentur, ut multi ex eis inueniantur in ripa Mosellae &Rheni metu exanimati. S. Ita ferunt. Nunc dicas mihi, quem tu piscem arbitreris esse Silu rum, quem miror ab Ausonio inter pisces Mosellanos numèrari, cum tamen Silurus nunquam à nobis in Mosel la conspiciatur. Neque enim reor Silurum eundem esse sturioni. ANO. Nihil possum statuere de pisce quem ipse nunquam uidi. neque tu potes definire, utrum Silurus &sturio sint eiusdem, an diuersi generis pisces, nisi delphinum uideris ac noueris. SY. Vidi &noui sturium seu sturionem, quem nos uulgari lingua ein Stoͤr dicimus. Delphinum neque uidi, neque noui, nisi pictum.