Latin
6
Carolus Figulus, ΙΧΘΥΟΛΟΓΙΑ (Ichthyologia) seu Dialogus de piscibus 6
Unproofread scanNot analysed yet
Sed si Mullus piscis is est quem nos Mosellani Moͤnne uocamus, &quem, ut aliquando ex te audire memini, Galli Monnier uocant: certe Mullus differet multum à Barbo, quem nos Barbe dicimus, &uos Barbiau gallicè dicitis. Noster enim Mullus non est barbatus, sed Barbus gemina barba est insignitus. Et Ausonius primum describit Barbum, deinde in descriptione Percae obiter Mulli meminit, &Mulli &Percae collationem facit, &utrique gustum inertem tribuit. ANONY. Quid hîc suspicer nescio. Certe mihi uerisimile est Ciceronem &Plinium uocare Mullum, quem Ausonius Barbum uocat, &Ausonij Mullum, Ciceroni &Plinio fuisse ignotum, aut certe sub alio nomine eis fuisse notum. SYLIVS. Haec tua suspicio, uel potius opinio, Anonyme, mihi non displicet. Quos autem pisces esse iudicas Thedonem, Salarem &Farionem? A. Thedonem opinor esse piscem, quem uulgo Trutam, Picardi vne Trute nominant. S. Quem tu pi scem uocas Trutam? A. Eum piscem quem uul go Forellam uocant. S. Quid igitur erit Salar &Fario? A. Erit idem piscis, quem dixi uulgo Forellam appellari. SY. Thedo igitur, Truta, Salar, Fario, sunt synonyma, &significant eum piscem quem Galli pariter Germanis Forellam nominant? A. Ita est. S. Quis tibi credet? A. Non mihi, sed Ausonio credi uolo, qui de Thedone &Salare scribit in hunc modum: Purpureisque Salar stellatus tergora guttis, Et nullo spinae nociturus acumine Thedo. Et paulo infrà sic scribit de Farione: Teque inter geminas species, neutrumque &utrunque, Qui necdum Salmo, nec iam Salar, ambiguusque Amborum medio Fario intercepte sub aeuo.