Latin
7
Carolus Figulus, ΙΧΘΥΟΛΟΓΙΑ (Ichthyologia) seu Dialogus de piscibus 7
Unproofread scanNot analysed yet
Audis hîc Thedonem esse paruulam &adhuc teneram Forellam, quae postquam fuerit grandiuscula, nomen suum amittit, &Salar uocatur. Audis hîc etiam ab Ausonio Farionem dici medium inter Salarem &Salmonem, atque Farionem ab Ausonio describi in hunc modum: Fario est adultior Forella, Sa lare maior, &Salmone minor, hoc est, quae iam desijt esse Salar, &quae nondum est Salmo. S. Quas tu mihi metamorphoses narras Anonyme? A Nar ro tibi Ausonij, non Ouidij, metamorphoses. S.