Latin
CORNELIVM GRAEF
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 144
Unproofread scanNot analysed yet
Cuncta vides, Vir docte. vides permixta serenis Tristia, nec Zephyris jugiter ire ratem: Non semper ridere Deos, aut dura minari, Sed nitidos aliqua nube rigere dies. Scis, ut frena manu gestet stimulosque Cupido, Nunc Veneris laxet, nunc remoretur opus. Scis, quàm blanda novae placeat facundia Sponsae, Quàm non austeri verba Catonis amet. Nec dominam servamque petis. partiris habenas, Sic tamen, ut titulo splendidiore regas. Cum laudanda facit, dices majora videri. At mala securus dissimulabit amor. Scis, quae cura pia sobolis, qua flectier arte Debeat Ascanii vis animosa tui. Scis, lecto nuptisque suum constare decorum, Praesentemque thori partibus esse Deum. Est thalamis sua relligio, sunt sacra precesque. Et Paphias adstat sanctior aura faces. Adspice. subridet tali Catharina marito, Et tacito secum, qua loquor, ore probat. Quam benè se tenero prudentia junxit amoriVt quae gignet amor pignora, cura regat. Doctissimi Viti