Latin
D. IOHANNIS COLINII
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 145
Unproofread scanNot analysed yet
D. IOHANNIS COLINII, I. V. D. Et Lectißimae Virginis, IDAE ANTONIAE. Hare mihi semper, placidae nunc charior Idae, Scande maritalem, docte Coline, thorum. Nec tua Casareae remorentur tempora voces, Verbaque consultis imperiosa suis. Instituit te Sponsa virum, Digestaque format Altera, quae Veneris comprobet ipse puerIlla tibi mandata dabit, legesque cubili Sat faciles conjunx figet &accipiet. Pandectae sordent veteres. nova jura resurgunt, Qualia in Idaliis dat Citheraea jugis. Codice jam misso, Paphias ducenda per artes, Mitius in Batavis explicat Ida forum. Sunt reguis sua jura, rei, tutela, tribunai. Omnia qua thalamis cernis inesse tuis. Sponsa rea est. Sponsae tu tutor amabilis. ipsa onjugii gratum forma tribunal habet. Tu judex simul &gemini patronus amoris; Pro te, pro socia virgine verba facis. Ambo victores, ambo te praeside victi, Sic vinci cupitis, vincere sic cupitis.