Latin · Elegiac couplet
D. LEONORAM HOOFT
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 197
Unproofread scanNot analysed yet
Quae dudum Batavis animos pugnantibus
Nec sinis, at nobis sit metuendus Iber,
(dis,
Accipe depositum, nostris quod reddimus oris,
Quodque alibi fulsit, jam tibi sidus habe.
Inclita facundas mirata est Austria voces,
Cum stetit attentis barbarus Ister aquis.
Obstupuit pro Rege suo Bruxella loquentem,
Et cuperet Scaldis plus sibi posse loqui.
Nos quoque Legati titulos &nomina Baugi
Novimus, &tanti verba diserta viri.
Gallia cur revocas? abeunt tot commoda nobis,
Commoda quot patria praestitit ille mea.
Gallia cur revocas? ista dum voce caremus,
Destitui jam se vindice Belga videt.
Gallia cur revocas? vestri facundia regni,
Assertrix nostra lingua salutis abit.