Latin
ARNOLDO BVCHELIO
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 198
Unproofread scanNot analysed yet
ARNOLDO BVCHELIO Advocato VItrajectino, septuagenario. TNconcusse senex, cui post tot lustra, tot annos, Decurrit vegetis litera scripta notis: Qui curas inter senii vitaeque labores, Barlaei non vis immemor esse tui: Vive precor, Tyliaeque dies transcende senecta, Et placido Superûm munere perge frui. Mens tranquilla tibi est, nec grandis conscia culpa. Non gravis haec patriae, non fuit illa bonis. Vixisti tibi, vixisti sine crimine Musis, Et placuit nullo fenore culta Tnemis. Rimari secreta, tua primordia gentis, Et veterum chartas volvere, cura fuit. Vita data est privata. minus placuisse videtur Publica, vel titulis ambitiosa suis. Non odio tua sama labat, servitque favori. Invo vis precio teque tuosque tuo. Sic bene compositis aetas quae ducitur annis, Si moritura tibi est, non moritura Deo est. In mortem acerbam praestantissimae Virginis IOHANNAE BICKERS, Amplissimi viri ANDREA BICHERI Consulis Amstelodamensium filiae. Hara patris magni soboles, charißima matri Filia, &Amstelia virginitatis honos, –Cur moreris fasces inter titulosque tuorum? Nec patria pergis laudis amore frui? Bickera spes prima domus proh occidis. &dum Occidis, illa tuae gratia frontis obit, Et nitidi mores placidique modestia vultus, Et quicquid pietas contulit ipsa tibi. Si paessa est te terra mori, jam celsior illa es, Et propius summi Numinis ora vides. Consulibus nasci decus est. sed gloria major, Qua pudor &probitas ambulat, isse viam: Astra tenes, dum fama patrem sublimis Olympo Inserit, &narrat regibus apta loqui. At quae virginitas nulli libata marito est, Pura creatori redditur illa suo. In Curtium à cl. viro IOAN. FREINSHEMIO editum. Vi populos, qui regna serax sibi subdidit orbis Primus &incubuit gentibus, Assur erat. Praevaluit mox Persa potens, &Martia tandem Persarum tumidas Gracia vertit opes. Gens genti ceu latro fuit. raptoque triumphans Quilibet, in socios miles &hostis iit. Mste furor Pellae dominum succendit, &enses Strinxit, Alexander sanguinolente, tuos. Noluit Emathiis claudi tua gloria terris. Effera trans Hellen castra Ducesque rapis.