Latin
RESPONSIO THAMARAE
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 31
Unproofread scanNot analysed yet
Impietas coelo judice tuta viget.
Bella gerunt Arabes, &,gens inimica, Sabaei,
Et spolium de me quilibet hostis habet.
Affur adest, raptorque meos populare penates
Venit, &immisso milite vastat agros.
Mille mihi nucer tondebant prata capellae,
Plenaque tardigradis pascua bobus eramt.
Ingemuere mea centum sub vomere tauri,
Lanigerique gregis copia magna fuit.
Vndique triticea complebant horrea messes,
Et latices tellus officiosa dabat.
Ad mea veloces properabant jussa ministri,
Hic agili dextra promptior, ille pede.
Sidonioque mihi redolebant murice vestes,
Tinxerat &nostras purpura rara togas.
Turba salutantum foribus fervebat in ipses,
Ibat in Eoas didita fama plagas.
Omnia qui tenui, non hoc superesse fatebor,
Vt poßim sanus dicere: dives eram.
Non bos in stabulis, non taurus mugit in agris, Nulla mihi tremulo gutture balat ovis. Et pariter pueri, pariter periere puellae, Et superest tanta è posteritate nihil. Despiciunt dominum samuli, famulaque; miserque
Tot careo, potui quot satur essi, boms.
Afflictum fugiunt omnes, nec noscor ab illis,
Tempore qui fuerant candidiore mei.
Nudus inopsque vager, sine nomine, tegmine,
caltu;
Et scabies toto corpore foeda riget.
Membraque liventi sordent languentia tabo,
Nec satis est uno me periisse modo.
Deseror amisis opibus, soboleque, domeque,
Conjuge. qua nobir omnin sala funt.