Latin
RESPONSIO THAMARAE
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 32
Unproofread scanNot analysed yet
Conspirant in me tellus, Acheronque, polusque; Viscera nostra, meae diripiuntur opes. Improba nunc Eliphas loquitur, nunc frendet Eliu, Et Baldad fatis asperat ora meis. Ipsa thori conjunx, &,nomina blanda, nepotes Vltimus accedunt ad mea damna dolor. Numen ubi est? ubi sunt Superi? contendere possum. Ingentis speciem sors mea juris habet. Vive pius, patiere tamen; cole sacra, colentem Sors tamen in lachrymas invidiosa trahit. Quod si fata bonos vexant, magis aequa profanis, Penè loquar, nullum dicere jura Deum. Ista manus poenas, haec ponderet altera culpas. Dißimilis culpae poena futura mea est. Et loquar hoc: Tantaene animis coelestibus irae? Vt cupiant uni bella parare viro? Egregiam verò laudem &spolia ampla reportent, Si luteas sternant sulmina celsa domos. Stringitur in teneras gravior censura columbas, Et facilè innocuum vastat ovile lupus. Perdere me facile est, si sit nocuisse voluptas, Et quae me fecit, tollere dextra potest. Vt stipula Boreas, foliis irascitur Eurus, Irruit in nostrum numinis ira caput. At facies, at dextra tua est, qua sanguine livet: Dedecoris partem, magne creator, habes. Sunt tua quae foedâ sordent mihi corpora crustâ: Aut mihi dic, quanam sim tibi lege reus. Crimina dic. dic quaeso meae deliria vitae. Quod scelus est, vel quo sum tibi teste nocens? Cur premis insontem? cur non placaris amico? Cur tua sunt nostris lumina clausa malis? Tu scelerum formas, numerosque expendis ad unguem, Et potis es gressus &numerare pedes. Cur mihi perpetuâ involuis caligine luces? Et Stygios vivum cegis adire lacus? Vita vices morientis habet, tumuloque superstes Claudor, &exstincti sum levis umbra rogi. Quo pede per terras, gradior Phlegethonta per ipsum, Deficit ad sunus praesica sola meum. Cruda renascentes prabent alimenta querela, Et reliquum vita nox tegit una diem. Haec si non merui, mihi cur succenset Olympus? Si merui, causam vindicet ille suam. Heis coeli terraeque pudor! vixisse perisse est, Totaque supplicio vita parata meo est. Quis mea praeteritis expunget tempora fastis; Atque istum poterit surripuisse diem, Quo me satales genitriae produxit in auras, Primaque principium funeris hora fuit. Non erat, ut tanta lux haec praenuncia cladis, Flammiseris populos irradiaret equis. Hanc chaos antiquum coecis mersisse tenebris Debut, &soedum detinuisse Nihil. Cur qua sum genitus, non sum detentus in alvo?