Latin
vi
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 vi
Unproofread scanNot analysed yet
Nec abest à miraculo, grandem coeli machinam in Epiprammatis punctum contrahere, quod fecit Claudianus, numerosos Graecorum &Phrygum exercitus classesque terras omnes &insulas paucis pagellis complecti, quod fecit in Iliade Homerus; Romanorum res gestas jam inde à nutrice lupa ad Augustaea tempora, uni scuto insculpere, quod fecit Maro. Qui saccarias artes excutiunt, fallunt spectatorem. Etiam poëtae, cum Trojam equus capit, Aeneas Carthaginem appellit, Augustus Divûm genus est, Ilia ex Marte gravida est, fallunt nostram credulitatem. Pictores cum Pergamorum incendium, raptam Proserpinam, aut Deianiram pingunt, omnium in se oculos convertunt. at praeivere pictores poëtae. Musicis &cantoribus praebemus aures attentissimas, at poëtis Orpheo, Amphioni, ipsi leones &lapides. Mercator merces suas conditoriis asservat, quae magno precio conducit. nos saburram omnem nostram nobiscum absque impensis portamus. Agricolae aetheris favore, statis temporibus, fruuntur. nec semper sementem faciunt aut messem. nobis nullo non tempore vacat vatibus esse. Miles non nisi hostem suum exercet. Nos hostes &amicos. Medici minus jucundè sanant aegros catapotiis ad fastidiu ingratis. At nos μελοποιίᾳ &carminum concentu furiosos ad se revocamus, quod noverat Asclepiades medicus. Philosophi in sectas abeunt. poetarum sectas nescio, quia ab eodem Numine agitantur omnes. Hujus ordinis cum sim, noli aversari, Vir praestantissime, hospitem &hospites Musas. Fuere hujus scholae, quos Scipiones, Laelii, Polliones amavere. Si Lucanum non tulit Nero, ab invidia carminum fuit. Nulli graves sumus. delectamus &prosumus, dum benè factorum memoriam servamus. Amicitias bonorum magni facimus. loquuntur Elegiae ad amicos. Sacra veneramur; loquuntur Sacrae.