Latin
vii
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 vii
Unproofread scanNot analysed yet
Principum vultus suspicimus, prout se res dant prosperae vel adversae, prout nascitur hic, denascitur ille, procantur Phyllides, nubunt Hecubae, lustrantur urbes, praedia, agri, Epigrammata fundimus. Haec amicitiae veteris &nunquam intermoriturae novam tesseram habe. Plurima apud te, in tuis aedibus &agris nata sunt. quaedam de te &tuis loquuntur. Ipse, cum serenus esse vis, spiritum per poëtica commenta feliciter praecipitas. Me ea comitate, benevolentia, ac animi propensione amplecteris, ut ignorare hoc Batavos meos nolim, quorum uti plurium consuetudine fruor, ita tuâ respiro liberius. Vale. è Museo nostro Amstel. XX. Oct. CIƆIƆC XLV. Nob. Tuae addictissimus,