Latin
CAPVT XXVIII
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hujus paris beneficio alligatur fundus ossibus Ilii. Verùm quia fibris carneis intertextum est, musculos esse fortè non immeritò statuunt Vesalius &Archangelus. Eaxatur aiitem aliquando hoc sive ligamentorum sive musculorum par (ut per vim, difficultatem partus, pondus foetur &c.) ut fundus uteri in sinum decidat &inversâ aliquando cervice: atque alis quando extra propendens abscinditur. ubi tamen accedat necesse est quoque solutio connexionis colli. Alterum par inferius est, rotunduminstar lumbricorum, subrubrum instar musculorum, &cavum, maximè in fine. Hoc in initio tan gens vasa deferentia ad inguina ascendit, &sicut vasa spermatica in viris sic haec ligamenta in mulieribus per processus peritonaei &tendines musculorum obliquè descendentium abdominis transeunt, atque dibzy G Google atque in adipem ibi, membranasve ossidium obliterantur prope Clitoriden: ubi musculi alii duo incipiunt extra abdomen tenues latique, rotam internam labrorum faciem investientes; quorum ope quaedam mulieres labra movent. Substantia uteri membranosa est, ut dilatari &contrahi pro necessitate queat. Constat autem membrans communi &propria.