Latin
CAPVT XXVIII
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 151
Unproofread scanNot analysed yet
Sed licet ad rotundam accedat, quò capacior sit uterus; tamen Vera Vteri sentimus cum Sorano &Fallopio funfigura. dum cucurbitulae optime assimilari posse: quia fundus rectà deorsum sensim angustatur. Collum verò uteri canalem oblongum &rotundum repraesentat. Connexio vel est Colli uteri, vel fundi. Collum vel cervix suâ substantia &per membranas alligatur; fundus verò per ligamenta peculiaria. A parte anticâ adnascitur cervix vesicae urnariae &ossibus pubis per membranas à peritanaeo ortas. A postica, ossi sacro, &intestino recto cum aliqua pinguedine: circa pudendum verò cum ano coalescit. Ad latera per membranas peritonaeo laxè nectitur. Fundus sua substantia non annectitur. Ligamena sed liber est, quia moveri debuit, ut in nteri. actione dicetur; ad latera verò annectitur tur per ligamento: u duo paria, quorum vsus, uterum suspensum tenereVnum par saperius est, latum &membranosum. statuitur à musculis lumborum ortum; definit verò infundum uteri prope cornua. Laxum &molle est, ut extendi &contrahi queat. Aliqui vespertilionum alis assimilant.