Latin
CANALISVEPORVS BILARIVS
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 104
Unproofread scanNot analysed yet
Ordinariè autem putamus lienem e fe organum conficiendi sangvinis, ad nut rienda viscera infimi ventris, ut ventriculumi, intestina, omentum, mesenterium, pancreas &c, atque ipsum etiam lienem nutriri sangvinis istius aliqua portione, reliquam verò ad partes dictas amandare. Epar verò arbitramur sanguinem procunrare reliquis partibus corporis, praesertim musculosis. Probamus 1. Quia à splenica, vel ramis ex hac natis aut huic vicinis, videlicet ramis venae portae solis habent nutritionem viscera infimi ventris, non à vena cava. 2. Quia viscera ista crassa sunt, magis terrestria &sordida, quales partes in reliquo corpore non inveniuntur. Ideo talem sangvinem hae pártes à liene requisiverunt. 3. Et ideò epar majus est, quia pro toto reliquo corpore sangvificat: lien minor, quia tantùm pro infimo ventre; nisi quando in necessitate epati opitulari debet. 4. In canibus lien est gracilis &longus, quia partes vel viscera imi ventris minora sunt in cane &minus circumgyrata quam in homine. 5. Conspicuum est discrimen inter pingueInsimo Ventre. ref pingvedinem in partibus musculosis. aut ijs, quae à cavâ nutriuntur genita, &inter pingvedinem coenosam &facilè putrescentem in imo ventre, ut omento, intestinis, mesenterio, &c.