Latin
CANALISVEPORVS BILARIVS
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 105
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc tot putredines in partibus mesentericis. Et quò humor est crassior, (uti est pingvedo coenosa) eò citiùs putrescit: ut coenosa citiùs quàm pingvedo in partibus musculosis. Sic sangvis lienis magis est dispositus ad putredinem, quàm epatis, &hujus magis quàm cordis dextri ventriculi. Deinde minùs putrescit sangvis arteriarum; minimè omnium spiritus. 6. Argumentum firmissimum hoc est, quod ubi bars reperitur viscerum substantiam habens, ibi etiam venae adsunt ex porta seu ramis lienis; ubi verò pars est carnosa musculosa, ibi venae adsunt ex cavâ originem habentes, ut liquet in intestino recto, in quo ob duplicem substantiam, duplices venas In musculosâ venae latura posuit. sunt haemorrhoidales externae dictae, ex cavâ oriundae: in viscerosa sive intestinali substantia, venae sunt ex porra.