Latin
CANALISVEPORVS BILARIVS
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 106
Unproofread scanNot analysed yet
Quarenus ergò lien crassiorem Chymi partem ad se trahit, &inde safigvinem nem conficit, ut reliqua pars ab epare elaboranda fiat purior &illustrior; potest quodammodo locum habere antiquorum opinio, statuensilienem esse risus sedem, Unde illud: Cor sapit, &pulmo loquitur, fel continet iras, Splen ridere facit, cogit amare, iccur. Quamobrem Lien sangvificat pra nutritione viscerum infimi ventris. Et pars excrementitia, quae à liene superari non potest expurgatur per arterias, non solùm ad intestina, verùm etiam ad renes per emulgentes (Hinc in affectibus splenis urinae saepe nigrae, ubi propterea diureticis utimur. Et splenetici atque melancholici dicti, abundant sero, ut ex Hippoc. &Galeno notum, nam serum crassissimi humoris vehiculum esse debuit. Hinc quartanarij copiosissimè sudant, mejuntque) &in nimiâ copia per haemorrhoidales.