Latin
CAPVT XXV
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 11-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXV DE PARTIBVS MV. liebribus Generationi inservientibus, &primò de Vasis spermaticis praeparantibus. OArtes Muliebres generationi inserA vientes nonnullae conveniunt quodammodo cum virilibus, ut vasa spermatica, testes, &vasa deferentia. Aliae verò planè discrepant, ut uterus cum fundi orificio &collo, hymen, carunculae myrrifortiformes &vulva cum alis, clitoride, &monticulis. Neque enim existimandum est cum Galeno, Archangelo, Fallopio &aliis, hęc mulitbria dicta membra à virilibus non differre nisi solo situ. Quae opinio nata est exiis, qui putarunt, faeminam esse tantum vitum imperfectum, &ob frigiditatem membra generationis non potuisse foras protrudi; quemadmodum in viro vi majoris caloris extra propelluntur.