Latin
CAPVT XXIV
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 10-3
Unproofread scanNot analysed yet
Primum par brevius &crassius penem erigens oritur nervosum sub penis principio ab appendice coxendicis, &carnosum fertur ad penis corpora, in quae non procul ab exortu inseritur. Vsus est penem erigere, flectere &susti nere in congressu. Secundum par Vrethram dilatans est longius. Oriuntur hi duo musculi carnosi à sphinctere ani secundùm longitudinem penis: subtus deinde feruntur, &ad lateraurethrae circa medium inseruntur. Vsus est inferiorem uretrae partem dilatare, tum in mictione, tum praesertim in coitu, quando corpora penis repleta sunt, ne seminis exitus cohibeatur. Atque inter hos musculos locus est, ubi calculos extrahunt communiter Chirurgi. Vsus penis est ad coitum: qui à viro rectè fieri nequit absque erectione pudendi, &hanc consequente seminis excretione. Vir enim σπέρμα rectà eiaculatur ad os uteri, ubi postea iunctum cum semine foemineo, &ab utero attractum quando est &retentum; conceptus factus esse dicitur. Secundarius usus est ad emittendam urinam; ob quam tamen non est factus, cùm sine eo foeminae lotium excernant.