Latin
CAPVT XVIII
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 115
Unproofread scanNot analysed yet
Vasa habent: venas &arterjas ex mediis emulgentibus eò derivatas. interdum ex rene simul eò vena mititur, aliquando autem surculus juxta epar ex cava eò producitur, aliquando &ab adiposa, aliquando ex omnibus istis locis. Nervos acceperunt hae capsae. Nam cirea principia arteriarum mesenterii, aliquae nervorum propagines invicem mistae producuntur, quarum pars una renes &incumbentes has capsas adit. Vius hactenus ignoratus est. Si aliquid conjicere licet, uti rectè considerata structurâ &ductibus omnino licet; dicemus recibi in his capsulis humorem bilarium crassum &excrementitium, qui à sangnine in epate vel liene vel utroque conG 9 fecte fecto, maximè vero eo, quem in liene eg laborari suprà probavimus, nondum expurgatus fuit; ibique servari &vinci. quia per angustos renum meatus penetrare non potuit. Hinc forte urinae etiam nigrae sunt, si aliquando humor hic in capsis nimium coacervetur: ubi quoquem sedes alicuius caussae morbificae indubiè saepiùs esse potest.