Latin
CAPVT XIX
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 116
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIX. DE VRETERIBVS. JRETERES seu urinae ductores sunt Vvasa oblonga vel canales è renibus eriundi, in vesicam inplantari, urinam à renibus in vesicam advehentes. Numero communiter uretęres bini sunt: utrinque unus, aliquando duo, &eriam plures, ante insertionem tamen in unum coeuntes. Situs, Plures occupant partes secundum principium medium &finem. Prin, cipium est in renibus, ex fistulis seu canaliculis novem vel decem, quibus singulis carunculae supra explicatae apponuntur, licet etiam medro eorum perforato carunculae apponantur. Fistulae verò illae in pauciores &majores abeunt ramos cemmuniter tres distributos in renis regionem summam, mediam &infimam, Hideindè in unum amplum sinum coęunt, qui sima renum parte egreditur. Medium est totus canalis oblongus, lumborum musculis incumbens, inter duas petitonaei membranas, quibus Connectuntur Urereres; &superius renibus, inferiùs vesicae, cujus interior substantiae continuantur, ut citra disruptionem divelli nequeant. Finis est, ubi iniplantantur, obliquè delati ad latitudinem digiti inter vesicae propriam mebranam &musculum eiusdem circumvolutum, non longè à collo vesicae in postica sede.