Latin
CAPVT XXI
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 126
Unproofread scanNot analysed yet
Nam Nam tempore faetus inutiles sunt foeminae, deinde etiam brevioris vitae, nec tam diu operam dare possunt liberis atque viri. Sed de hac re plenius egimus in problem. Phil. &Med. rarior. &nobil. Exerc. 1. Integumenta &involucra data sunt testibus alia communia alia propria. Communia aliis partibus &ad tutelam ab externis injuriis data sunt duo. Primum ex cuticulâ &cure tenuiore, quàm alibi, efformatum, &dicitur strotum vel scortum, instar sacculi vel bursae foris propendens &tactu obvium. Molle est &rugosum, pinguedine carens, ad faciliorem extensionem &corrugationem: Quia materia pinguedinis oleosa ad testes abit in semen. Secundum ex panniculo carnoso constat, etiam tenuiore quàm alibi, venisque &arteriis referto, &δαρτος dicitur: quod tegumentum ab aliis sub scroti nomine comprehenditur. Propriae tunicae vel involucra, utrinque quemlibet testiculum investientia sunt tria. Prima Tunica propria dicitur ἐλυταομδὴς, id est, vaginalis, aliis verò ἐλικοειδης à formâ, quae tenuis est, sed tamenvalide, venis venis referta, orta à peritonaei processibus, Darto annascitur fibris multis menbraneis, quas alii pro peculiari tunica recensuêre.