Latin
CAPVT XXI
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 127
Unproofread scanNot analysed yet
Secunda ἐρυθροειδὴς, rubra, &fibris carnosis donata nonnullis, quae priori statim intus obducitur. Tertia ultima &infima immediatè testis substantiam ambiens, &veluti constringens, albuginea dicitur, quia alba est, crassa &valida, à tunicâ vasorum seminariorum ortaSubstantia testium est, glandulosa, alba, mollis, laxa &spongiosa, ob plurima vasa ibi dispersa, &cavernosa, absque tamen cavitate, uti epar &lien etiam cavitatibus carent. Vasa acceperunt omnis generis. Venas &interias à seminariis: nervum mediocrem à sexto pari, aliquando etiam bini recipiuntur à vigesimo primo pari spinalis medullae, vasis seminalibus conjuncti &in tunicas disseminati. Musculum habent utrinque unum, ortum à ligamento valido, quod in osse pubis est, ubi musculi abdominis transversi finiunt, quorum quasi partes esse videntur. Egrediuntur autem per processum peritonaei, &initiis testium adnascuntur. tur. Dicuntur Cremasteres seu suspensor es. testes enim aliàs pendulos suspendunt, ne vasa seminalia nimis detrahant. In coitum etiam testes retrahunt. ut canali semi nario abbreviato, citiùs &facihùs semen advehatur.