Latin
CAPVT XXI
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 128
Unproofread scanNot analysed yet
Quod tamen maxime liquet in nonnullis (musculos hos motus vbluntarii esse participes) qui pro arbitrio, retrahere testes possunt &rursum dimittere: ubi hi musculi procul dubio solito sunt robustiores, ut restes non tantûm contineant. sed etiam de loco in locum moveant. Vsus testium est, calore &vi seminificâ semen conficere. Seminis enim caussa efficiens est παρέγχυμα testium proprium, tum ob temperamentum calidum &humidum, tum ob specificam proprietatem; cum huic carni similis alia in corpore non reperiatur. Converrunt autem sanguinem praeparatum in semen, quod pro conservatida specie requiritur: quod verò super est, in testium nutritionem abit. Neque sine testibus semen ordinariè gigni; aut animalium perfectorum generatio fieri potest, ab iis enim semen &formam &colorem accipit. Locus autem ubi generarur semen, non est ampla aliqua testis cavitas, sed vascula tenuissima inibi formata, &tunica subtili donara, ut Testu recte Vesalius. Digitized by Google ταῖ κ Testes etiam calorem &robur videntu corporibus virilibus addere, ut patet incastratis, qui quasi in foeminas mutantur habitu, temperamento, moribus &c. Et certè maximus consensus est testium cum partibus superioribus, praeserumverò corde. videmus enim epithemata cordialia in virium defectu testibus applicata, juvare ac si cordi admoverentur.