Latin
13
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 13
Unproofread scanNot analysed yet
CASP. BARTHOLINUS. Eccare mihi viderer Generosissime OLIGER, si non tandem alto rupto silentio, ego qui virtuti tuae plurimùm tribuo, mentis nuncio calamo te compellarem: sidus illud Cimbriae, raraeque &eruditae nobilitatis exemplum. Etenim, ob dotes eximias, quas rerum parens Natura alijs invidisse, in te omnes quasi prodiga videtur effudisse; in tui amorem atque admirationem ivi à puero: neque adultiori mutavit animus; sed auxit: scitior his in oris factus humanitatis, pietatis, &doctrinae rarissimae; quibus omnibus alijs Musarum atque Gratiarum alumnis praeluxisti. Non est quod auribus tuis dem aliquid, aut gratiae.