Latin
14
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 14
Unproofread scanNot analysed yet
Sine verborum fuco atque ambitu, quia haec in ore sunt &auribus omnium, ipso pectore loquor, Sermo est cum Theologis! ! Suum te illi praedicant, &publica specimina in hac palaestrâ non tyronis, non vulgariter docti, sed Doctoris à te edita proferunt. Cum Jurisperitis si de te sermo incidit, suum te proclamant. ijsdemque cum sacri studij Magistris utuntur argumentis. Philosophi te totum sibi proprium vendicant: &hujus etiam possessionis publica exstant testamina quamplurima. Ego, qui Apollineae militiae sacramentum dixi, eique jurejurando me obligavi, in Apollinis choro locum tibi datum cum aliis contendo. Nam, uti varij Musarum filij, qui ate doctiores redierunt, suggessere; non modò Medicam (sicut reliquarum facultatum) Bibliothecam instructissis mam in usum studij tui comparatam possides. sed &cum Dioscoride herbarius plantas colligis, intelligis, &cum Melampo pharmaca tuis pro necessita. te propinare, morbisque salutaria remedia opponere gnarus es. Videtur itaque natura, dum alijs novercatur satis, tibi benigna mater contulisse omnia, quae in humanum ingenium cadere possunt.