Latin
CAPVT XXV
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 13-3
Unproofread scanNot analysed yet
Nam in mulieribus non tota ad testes feruntur, sed in medio dividuntur itinere &major pars ad testem abit, corpus varicosum constituens; minor in uterum de sinit, in cuius latera disseminatur, praecipuè verò ad superiorem fundi portionem, pro nutritione uteri &conceptus; &ut per ea vasa menstruorum pars aliqua in non gravidis expurgetur. Hanc ob caussam in mulieribus vasa haec non excidunt peritonaeo, neque os pubis pertingunt: quia testes &uterus intus sita sunt. Venae istae &arteriae seminales pluribus mirabilibus anastomosibus implicantur ad seminis praeparationem. CAPVI