Latin
CAPVT XXVI
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 14-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXVI. DETESTIBVS foemineis. TIESTES Verò MULIEBRES, licetTusu conveniant cum virilibus; in multis tamen, quo ad structuram, differunt. Et 1. quidem Situ; quem habent intrinsecùs in cavitate abdominis, supra fundum in non gravidis: nempe ut calidiores sint atque adeò foecundiores; cùm materiam elaborare debeant, ex quâ solâ homo generari debuit, accedente virili semine, non ut materia, sed ut efficiente. 2. Magnitudine, quae non tanta in mulietibus. 3 Superficie externâ, quae inaequalior est, 4. Figurâ, quae non ita rotunda: sed antica &postica parte lata atque depressa est. Magis etiam testes sunt interùs cavi, &repleti magis humore spermatico: 5. Substantia, quae putatur nonnullis durior esse quàm in viris, nonnullis, mollior. 6. TemLib. I. De 6. Temperamento, quod putatur communiter esse frigidius, &semen contentum humidius, tenuius &aquosius. 7. Inregumentis. Nam integuntur uni tantùm tunica: quia aliàs in loco sunt abdito: &illa validissimè adhoeret, atque Galeno δάρτος dicitur. Interim ubi vasa seminalia testes admittunt, quoad mediam partem à peritonaeo investiuntur.