Latin
CAPVT XXIII
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 131
Unproofread scanNot analysed yet
Situs eorum est partim in scroto, partim in cavitare abdominis supra es pubis nam sursum feruntur, &praeparatoriis nectuntur per tenuem memo branam, atque pergunt ad ilia &os pubis, quod eam ob causam superficiariam cavitatem habet. Deinde deorsum reflexa super uretetes deducuntur, &sub posteriore parte vesicae super recto intestino ad vesicae collum utrinque dilatantur, ubi Finis est, &dilatata haec vasa constituunt VESICULAS SEMINARIAS multas seu cellulas, quae quasi utrinque unà, insignis, magna &anfractuosa videri posset, cum una in aliam eat. Rondeletius has vesiculas primus descripsit, &post eum Tallopius Vesiculae hae nerveae Sitae sunt inter vesicae urinariae &recti intestini ligamenta, ad latera vasorum deferentium, paulò antequam haec vasa crassiora fiant &uniantur, Vsus est semen elaboratum continere &reservare, ad futuros coitûs, adeò ut sufficere semen possit etiam pro multis foetibus. Itaque non mirum quod Aristoπaπrus an les proposuit, tadrum, cui exsecti erant restes, tamen postea genuisse: quamvis post exsediona testi hoc alii prostatis adscribant, ut Archanam gonera gelus &Columbus.