Latin
CAPVT XXIII
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 3-8
Unproofread scanNot analysed yet
De Principium vocant PARASTATAS quasi superficialiter testibus astantes, item corpora varicosa seu variciformia, quia varicum instar contorquentur: suntque corpora oblonga testibus imposita. alba, crassa, teretia, quae sensim angustantur. Quòad substantiam verò: media haec est inter testes &ipsa vasa deferentia: habent enim substantiam his molliorem, iis duriorem, quia intùs glandulosae sunt, &fungosae; exteriùs verò membrano sae. Vndè autem oriantur, recentiorum nonnullorum opinio contra omnium autoritates ita statuit: per continuationem oriri à vasis seminariis, ita ut continua sint &vasa praeparantia ¶statę, &vasa deferentia, &pro vario tantùm officio &situ varia iis imponuntur nomina. Caeterùm oriuntur à testibus, per fistulas exiles seu fibras candidas innumeras: &nullum omnino vasi semen deferenti cum venis &arteriis testium conmunio est, quod ex sectione patet, ut ait Vesalius. Vsus parastatarum est, semen perficere &absolvere, vi à testibus accepta. Deinde. dum in iis semen moratur, fit, ut libido vehemens &crebra non excitetur. MediMEDIUM simpliciter dicuntur vasa ejaculatoria, vel vasa spermatica deferentia, quia semen à testibus &corporibus varicosis ad vesiculas seminarias deferunt: Nam humorem albicantem continere cernuntur, imò ¶statae saepè semine refertae reperiuntur. Substantiam habent albam &nervosam: Figuram teretem &longam: Cavitatem obscuram, quia semen ratione spirituum, quibus pollet, facile permeat.