Latin
CAPVT XXVIII
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 148
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXVIII. DE VTERO IN genere. TERUS ab Utre ob cavitatem diVctus, matrix etiam dicitur, utriculus, &loci. In aliis animalibus teste Plinio, vulva dicitur, praesertim suilla, quam veteres Romani in delitiis habuerunt: qua de re videantur Plutarchus &Langius in epistolis. Situs est in hypogastrio, seu infima parte imi ventris, quae in cavitate, quae pelvis dicitur, constituitur ab osse sacro &ossi bus ilei: quare pelvis illa in foeminis amplior est: unde etiam nates habent grandiores &liores. Situs autem talis varia byesse debuit, ut distendi uterus pro foetus pogastrio positus ate magnitudine posset, &commodè etiam excludi infans. Deinde in medio locatus est uterus, ad nullum inclinans latus, nisi aliquando, dum utero gestat mulier masculum vel foemellam; tum enim dextrum vel sinistrum magis occupare solet. Positus vero est inter intestinum rectum subjacens, &vesicam incumbentem, tanquam inter duo pulvinaria. Quid ergo superbimo, qui inter stercus &urinam nascimur? Magnitudo consideratur in longitudine, latitudine &crassitie.