Latin
CAPVT XXVIII
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 149
Unproofread scanNot analysed yet
variantque haec omnia, pro ratione corporum, aetatis, &Veneris. Longitudo in iis, quae mediae staturae sunt, &Venere utuntur, à pudendo usque ad fundi finem communiter est undecim digitorum; fundi verò trium. Latitudo fundi duorum aut trium digirorum; quia in non gravidis eadem est latitudo fundi &cervicis. Atque hinc amplitudo facilè conjici potest. Sed virginibus, quae nondum ἄκμm attigerunt, parvus est, &vesicâ minor: perfectis major: quibus tamen à Venere abstinentibus, uti &vetulis satis parvus, sed crassus est At major in illis, quae saepè conceperunt, &utero gestarunt: ut manu comprehendi quasi possit, nisi quande jam gravidae sunt: tum enim magis magisque amplificatur, &cum ante ingravidationem sacri ossis initium non superavit fundus, postea ad umbilicum &ultra etiam exenditur, ut tenuibus intestinis incumbat, Crassities uteri eodem modo variat Nam in virginibus tenuis est substantia, in adultioribus crassior; &quo saepius mulier uterum gessit, eò crassior est uteri substantia.