Latin
15
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 15
Unproofread scanNot analysed yet
Sed certè industriâ, sed vigilijs, sed laboribus (quibus omnia vendere mortalibus Dij solent) ea quaesivisti, acquisivisti; non satis esse ratus avis omni tam belli quàm pacis eximiâ dignitate gloriosè perfunctis editum esse, Patre verò regnorum Daniae, Norvvegiae, &c. Septemtrionalium ollim quadrumviro &Brorege: quin potiùs à nativitate &in cunis recte statuens habitum nullum &virtutem comparari, verùm crebris exercitijs &indefesso ingenij molimine, curâ atque studio, ut vera nobilitas nulla nostra sit, nisi, propritim parta; relliqua non nobis, sed avis, vel atavis accepta ferenda. Sed stilum in laudes tuas non solvo ampliùs: tum quia ego impar, tum ne adulari me Momus perhibeat. capropter, inquam, quasr astro quopiam inclinante, in tui amorem ivi a puero, qui adeò magnis auctibus modò augescit, ut intus se continere ulteriùs nequiens foràs prorumpat, &hanc Epistolam manibus extorqueat. Eam verò ad te mittere relligio est absque comite aliquo muners; eoque, uti pro viribus patitur penu meum, chartaceo: quale prae aureo tibi arridere sat scio.