Latin
CARVT PRIMVM
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 16-2
Unproofread scanNot analysed yet
Crassum, tenacius, strigmentorum instar adhaerens, quod exsiccari &in cuticulam verti putant Archangelus &Laurentius, &monstrant ex sordibus, quae ex pedum plantis in balneo abraduntur. Atqui hoc modo in balneis cuticula decederet. Ergo materia est aliud excrementum, nemSè vapor oleosus, crassus, lentus, &humidus (nam ex siccis halitibus fit pilus) ex cute &membris, subditis. Sic videmus in pulte cuticulam superiùs fieri ex vaporibus ascendentibus &per frigus conig. E densatis. Genita verò est cuticula partim in utero cum cute, partim extra. Intra. nàm i. sic etiam rudimenta &initia adsunt dentium, pilorum, unguium, in foetu. 2. absque cuticula, maderet cutis, &exsudaret humor cum dolore, ut in intertrigine &phaenigmis. 3. Experientia ostendit cuticulam in abortu nonnihil conspicuam, &vi cujuscujusdam humiditatis abradentis separari potest. Sed adhuc in utero est tenellula, mollior &inchoationem duntaxat accepit, quia ibi non tanta frigiditas est, sed minor, videlicet ex serosa humiditate foetum ambiente. Verùm extra uterum complementum accipit, &perfectionem à frigiditate aëris, quae magis condensat, exsiccatque. EFFICIENS ergo remota &interna est calor internus, vaporem protrudens ad superficiem corporis, quemadmodum calore Solis fiunt exhalationes.